Change Translation
- Recent Translations
-
Audio Available
- All Translations
-
Audio Available
Genesis 35; Genesis 36; Genesis 37
Viewing Multiple Passages
Share
Settings
Genesis 35
1
interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum
2
Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra
3
surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei
4
dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem
5
cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes
6
venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo
7
aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum
8
eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus
9
apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei
10
dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel
11
dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur
12
terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te
13
et recessit ab eo
14
ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum
15
vocansque nomen loci Bethel
16
egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel
17
ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium
18
egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae
19
mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem
20
erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem
21
egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis
22
cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim
23
filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon
24
filii Rahel Ioseph et Beniamin
25
filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim
26
filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae
27
venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac
28
et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum
29
consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui
The Latin Vulgate is in the public domain.
Genesis 36
1
hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom
2
Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei
3
Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth
4
peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel
5
Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan
6
tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob
7
divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum
8
habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom
9
hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir
10
et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius
11
fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez
12
erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau
13
filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau
14
isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core
15
hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez
16
dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae
17
hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau
18
hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau
19
isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom
20
isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan
21
Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom
22
facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna
23
et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam
24
et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui
25
habuitque filium Disan et filiam Oolibama
26
et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan
27
hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham
28
habuit autem filios Disan Hus et Aran
29
isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana
30
dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir
31
reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii
32
Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba
33
mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
34
cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum
35
hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith
36
cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha
37
hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth
38
cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor
39
isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab
40
haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth
41
dux Oolibama dux Ela dux Phinon
42
dux Cenez dux Theman dux Mabsar
43
dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum
The Latin Vulgate is in the public domain.
Genesis 37
1
habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus
2
et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo
3
Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam
4
videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui
5
accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit
6
dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi
7
putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum
8
responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit
9
aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me
10
quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram
11
invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat
12
cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem
13
dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente
14
praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem
15
invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret
16
at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges
17
dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain
18
qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere
19
et mutuo loquebantur ecce somniator venit
20
venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua
21
audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat
22
non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo
23
confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita
24
miseruntque in cisternam quae non habebat aquam
25
et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum
26
dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius
27
melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius
28
et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum
29
reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
30
et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo
31
tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt
32
mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non
33
quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph
34
scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore
35
congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu
36
Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae
The Latin Vulgate is in the public domain.