Psalms 26; Psalms 27; Psalms 28

Viewing Multiple Passages

Psalms 26

1 David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
2 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
3 si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo
4 unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius
5 quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui
6 in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino
7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me
8 tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram
9 ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus
10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me
11 legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos
12 ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi
13 credo videre bona Domini in terra viventium
14 expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 27

1 huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
3 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum
4 da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis
5 quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos
6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
7 Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
8 Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
9 salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 28

1 psalmus David in consummatione tabernaculi adferte Domino filii Dei adferte Domino filios arietum
2 adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino gloriam nomini eius adorate Dominum in atrio sancto eius
3 vox Domini super aquas Deus maiestatis intonuit Dominus super aquas multas
4 vox Domini in virtute vox Domini in magnificentia
5 vox Domini confringentis cedros et confringet Dominus cedros Libani
6 et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium
7 vox Domini intercidentis flammam ignis
8 vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades
9 vox Domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo eius omnis dicet gloriam
10 Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit Dominus rex in aeternum
11 Dominus virtutem populo suo dabit Dominus benedicet populo suo in pace
The Latin Vulgate is in the public domain.