10
et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus
11
et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
12
in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli
13
et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
14
ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum
15
et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris
16
hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum
17
et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam
18
et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium
19
Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te
20
surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos
21
descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis
22
qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te
23
introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum
24
altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
25
et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit
26
Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
27
et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant
28
dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
29
propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me
30
et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait
31
Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei