So the king and Haman came to banquet with Esther the queen. ] Or, "to drink with her" F5, that is, wine; for in the next verse it is called a banquet of wine; so they did according to the invitation the queen had given them, ( Esther 5:8 ) .
FOOTNOTES:
F5 (twtvl) "ut biberent", V. L. Tigurine version; "ad bibendum", Pagninus, Montanus, Drusius, Vatablus.
1
Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
2
Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quae petitio tua Esther ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
3
Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro.
4
Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cuius crudelitas redundat in regem.
5
Respondensque rex Assuerus ait: Quis iste, et cuius potentiae, ut haec audeat facere?