28
is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas
29
praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta
30
interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum
31
et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent
32
erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos
33
exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est
34
quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas
35
exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt
36
nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione
37
et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est
38
et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens
39
redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus
40
factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum
41
et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius
42
quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur
43
et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari
44
accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius
45
et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
46
et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse
47
videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit
48
at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace
49
adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum
50
Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit
51
et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae