10
et dixi: sic, domine. et dixit ad me: sic est et Israhel pars.
11
propter eos enim feci saeculum, et quando transgressus est Adam constitutiones meas, iudicatum est quod factum est.
12
et facti sunt introitus huius saeculi angusti et dolentes et laboriosi, paucae autem et malae et periculorum plenae et laborum magnorum fultae.
13
nam maioris saeculi introitus spatiosi et securi et facientes inmortalitatis fructum.
14
si ergo non ingredientes ingressi fuerint qui vivunt angusta et vana haec, non poterunt recipere quae sunt reposita.
15
nunc ergo tu quare conturbaris, corruptibilis cum sis? et quid moveris tu, cum sis mortalis?
16
et quare non accepisti in corde tuo quod futurum, sed quod in praesenti?
17
et respondi et dixi: dominator domine, ecce disposuisti in lege tua, quoniam iusti hereditabunt haec, impii autem peribunt.
18
iusti autem ferent angusta sperantes spatiosa; qui enim impie gesserunt, et angustiam passi sunt et spatiosa non viderunt.
19
et dixit ad me: non es iudex super Dominum neque intellegens super Altissimum.
20
pereant enim multi praesentes, quam neglegatur quae anteposita est Dei lex.
21
mandans enim mandavit Dominus venientibus quando venerunt, quid facientes viverent, et quid observantes non punirentur.
22
hii autem non sunt persuasi et contradixerunt ei. et constituerunt sibi cogitamenta vanitatis
23
et proposuerunt sibi circumventiones delictorum. et superdixerunt Altissimum non esse, et vias eius non cognoverunt.
24
et legem eius spreverunt et sponsiones eius abnegaverunt et legitimis eius fidem non habuerunt et opera eius non perfecerunt.
25
propter hoc, Ezra, vacua vacuis et plena plenis.
26
ecce enim tempus veniet, et erit quando venient signa quae praedixi tibi, et apparebit sponsa et apparescens civitas et ostendetur quae nunc subducitur terra.
27
et omnis qui liberatus est de praedictis malis, ipse videbit mirabilia mea.
28
revelabitur enim Filius meus Iesus cum his qui cum eo, et iucundabit qui relicti sunt annis quadringentis.
29
et erit post annos hos, et morietur Filius meus Christus et omnes qui spiramentum habent hominis.
30
et convertetur saeculum in antiquum silentium diebus septem sicut in prioribus initiis, ita ut nemo derelinquatur.
31
et erit post dies septem, et excitabitur qui nondum vigilat saeculum et morietur corruptum.
32
et terra reddet qui in eam dormiunt, et pulvis qui in eo silentio habitant, et promptuaria reddent quae eis commendatae sunt animae.
33
et revelabitur Altissimus super sedem iudicii, et pertransibunt misericordiae, et longanimitas congregabitur,
34
iudicium autem solum remanebit. et veritas stabit et fides convalescet,
35
et opus subsequetur et merces ostendetur. et iustitiae vigilabunt et iniustitiae non dormibunt.
36
et apparebit lacus tormenti et contra illum erit locus requietionis, et clibanus gehennae ostendetur et contra eam iucunditatis paradisus.
37
et dicet tunc Altissimus ad excitatas gentes: videte et intellegite quem negastis vel cui non servistis vel cuius diligentias sprevistis.
38
videte contra et in contra, hic iucunditas et requies et ibi ignis et tormenta. haec autem loquetur ad eos in die iudicii.
39
haec talis quae neque solem habet neque lunam neque stellas,
40
neque nubem neque tonitruum neque coruscationem, neque ventum neque aquam neque aerem, neque tenebras neque sero neque mane,