18
nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus
19
admonuit autem eos et de auxiliis Dei quae facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut perierunt
20
et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e caelo et beneficia pro his plurima consecuti sunt
21
his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori parati
22
constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem et Iosepphum et Ionathan subiectis unicuique millenis et quingentenis
23
ad hoc etiam ab Ezra lecto illis sancto libro et dato signo adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore
24
et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere conpulerunt
25
pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum venerant sublatis ipsos usquequaque persecuti sunt
26
sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam ob causam non perseveraverunt insequentes
27
arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die misericordiae initium stillans in eos
28
post sabbatum vero debilibus et orfanis et viduis diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere
29
his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur
30
et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones excelsas obtinuerunt et plures praedas diviserunt aequam portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus facientes
31
et cum arma eorum collegissent diligenter omnia conposuerunt in locis oportunis residua vero spolia Hierosolymam detulerunt
32
et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum scelestum qui in multis Iudaeos adflixerat
33
et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras ianuas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis reddita
34
facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad Iudaeorum venditionem adduxerat
35
humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste gloriae per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus
36
et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum praedicabat nunc protectorem Deum habere Iudaeos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas