30
et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant
31
et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant
32
et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
33
et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos
34
et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa
35
et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit
36
dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent
37
et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare
38
et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces
39
et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum
40
et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos
41
et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus
42
et manducaverunt omnes et saturati sunt
43
et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus
44
erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum
45
et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum
46
et cum dimisisset eos abiit in montem orare
47
et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra
48
et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos
49
at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt
50
omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere
51
et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant
52
non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum