3
tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas
4
scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima eius
5
et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cuius adiuramentum spernere non possum
6
tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam
7
indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias